Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Numb VulgClem 9:1  Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens :
Numb VulgClem 9:3  quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus.
Numb VulgClem 9:4  Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase.
Numb VulgClem 9:5  Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.
Numb VulgClem 9:6  Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
Numb VulgClem 9:7  dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël ?
Numb VulgClem 9:8  Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis.
Numb VulgClem 9:10  Loquere filiis Israël : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
Numb VulgClem 9:11  in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud :
Numb VulgClem 9:12  non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt.
Numb VulgClem 9:13  Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit.
Numb VulgClem 9:14  Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.
Numb VulgClem 9:15  Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.
Numb VulgClem 9:16  Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
Numb VulgClem 9:17  Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
Numb VulgClem 9:18  Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco :
Numb VulgClem 9:19  et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur
Numb VulgClem 9:20  quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
Numb VulgClem 9:21  Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
Numb VulgClem 9:22  Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra.
Numb VulgClem 9:23  Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur : erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.