Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Numb VulgClem 32:1  Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
Numb VulgClem 32:2  venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :
Numb VulgClem 32:3  Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
Numb VulgClem 32:4  terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,
Numb VulgClem 32:5  precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.
Numb VulgClem 32:6  Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?
Numb VulgClem 32:7  cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?
Numb VulgClem 32:8  Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?
Numb VulgClem 32:9  cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
Numb VulgClem 32:11  Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me,
Numb VulgClem 32:12  præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.
Numb VulgClem 32:13  Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.
Numb VulgClem 32:14  Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.
Numb VulgClem 32:15  Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
Numb VulgClem 32:16  At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :
Numb VulgClem 32:17  nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
Numb VulgClem 32:18  Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam :
Numb VulgClem 32:19  nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
Numb VulgClem 32:20  Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :
Numb VulgClem 32:21  et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
Numb VulgClem 32:22  et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
Numb VulgClem 32:23  Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
Numb VulgClem 32:24  Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.
Numb VulgClem 32:25  Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.
Numb VulgClem 32:26  Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :
Numb VulgClem 32:27  nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
Numb VulgClem 32:28  Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :
Numb VulgClem 32:29  Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.
Numb VulgClem 32:30  Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
Numb VulgClem 32:31  Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :
Numb VulgClem 32:32  ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
Numb VulgClem 32:33  Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
Numb VulgClem 32:34  Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,
Numb VulgClem 32:36  et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
Numb VulgClem 32:37  Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
Numb VulgClem 32:38  et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
Numb VulgClem 32:39  Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.
Numb VulgClem 32:40  Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
Numb VulgClem 32:41  Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
Numb VulgClem 32:42  Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.