NUMBERS
Chapter 29
Numb | VulgClem | 29:1 | Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. | |
Numb | VulgClem | 29:2 | Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : | |
Numb | VulgClem | 29:3 | et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, | |
Numb | VulgClem | 29:6 | præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. | |
Numb | VulgClem | 29:7 | Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea. | |
Numb | VulgClem | 29:8 | Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : | |
Numb | VulgClem | 29:9 | et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, | |
Numb | VulgClem | 29:11 | et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. | |
Numb | VulgClem | 29:12 | Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. | |
Numb | VulgClem | 29:13 | Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : | |
Numb | VulgClem | 29:14 | et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, | |
Numb | VulgClem | 29:16 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. | |
Numb | VulgClem | 29:17 | In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : | |
Numb | VulgClem | 29:18 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : | |
Numb | VulgClem | 29:19 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. | |
Numb | VulgClem | 29:20 | Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : | |
Numb | VulgClem | 29:21 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : | |
Numb | VulgClem | 29:22 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. | |
Numb | VulgClem | 29:23 | Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : | |
Numb | VulgClem | 29:24 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : | |
Numb | VulgClem | 29:25 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. | |
Numb | VulgClem | 29:26 | Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : | |
Numb | VulgClem | 29:27 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : | |
Numb | VulgClem | 29:28 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. | |
Numb | VulgClem | 29:29 | Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : | |
Numb | VulgClem | 29:30 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : | |
Numb | VulgClem | 29:31 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. | |
Numb | VulgClem | 29:32 | Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : | |
Numb | VulgClem | 29:33 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : | |
Numb | VulgClem | 29:34 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. | |
Numb | VulgClem | 29:36 | offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : | |
Numb | VulgClem | 29:37 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : | |
Numb | VulgClem | 29:38 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. | |