NUMBERS
Chapter 13
Numb | VulgClem | 13:3 | Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. | |
Numb | VulgClem | 13:4 | Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. | |
Numb | VulgClem | 13:17 | Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue. | |
Numb | VulgClem | 13:18 | Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, | |
Numb | VulgClem | 13:19 | considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures : | |
Numb | VulgClem | 13:21 | humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. | |
Numb | VulgClem | 13:22 | Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. | |
Numb | VulgClem | 13:23 | Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. | |
Numb | VulgClem | 13:24 | Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt : | |
Numb | VulgClem | 13:25 | qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël. | |
Numb | VulgClem | 13:27 | venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ : | |
Numb | VulgClem | 13:28 | et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest : | |
Numb | VulgClem | 13:29 | sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. | |
Numb | VulgClem | 13:30 | Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. | |
Numb | VulgClem | 13:31 | Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. | |
Numb | VulgClem | 13:32 | Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. | |
Numb | VulgClem | 13:33 | Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. | |