NUMBERS
Chapter 12
Numb | VulgClem | 12:2 | et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus | |
Numb | VulgClem | 12:4 | statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi, | |
Numb | VulgClem | 12:5 | descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, | |
Numb | VulgClem | 12:6 | dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. | |
Numb | VulgClem | 12:8 | ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ? | |
Numb | VulgClem | 12:10 | nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, | |
Numb | VulgClem | 12:11 | ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus, | |
Numb | VulgClem | 12:12 | ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra. | |
Numb | VulgClem | 12:14 | Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. | |