NUMBERS
Chapter 3
Numb | VulgClem | 3:1 | Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. | |
Numb | VulgClem | 3:2 | Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. | |
Numb | VulgClem | 3:3 | Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. | |
Numb | VulgClem | 3:4 | Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. | |
Numb | VulgClem | 3:6 | Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, | |
Numb | VulgClem | 3:7 | et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, | |
Numb | VulgClem | 3:10 | Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. | |
Numb | VulgClem | 3:12 | Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. | |
Numb | VulgClem | 3:13 | Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. | |
Numb | VulgClem | 3:15 | Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. | |
Numb | VulgClem | 3:22 | quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. | |
Numb | VulgClem | 3:26 | ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. | |
Numb | VulgClem | 3:27 | Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. | |
Numb | VulgClem | 3:28 | Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, | |
Numb | VulgClem | 3:31 | et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. | |
Numb | VulgClem | 3:32 | Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. | |
Numb | VulgClem | 3:35 | Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur. | |
Numb | VulgClem | 3:36 | Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent : | |
Numb | VulgClem | 3:38 | Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. | |
Numb | VulgClem | 3:39 | Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. | |
Numb | VulgClem | 3:40 | Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. | |
Numb | VulgClem | 3:41 | Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. | |
Numb | VulgClem | 3:43 | et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. | |
Numb | VulgClem | 3:45 | Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. | |
Numb | VulgClem | 3:46 | In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, | |
Numb | VulgClem | 3:47 | accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) : | |
Numb | VulgClem | 3:49 | Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, | |
Numb | VulgClem | 3:50 | pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii : | |