Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Numb VulgClem 3:1  Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
Numb VulgClem 3:2  Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Numb VulgClem 3:3  Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.
Numb VulgClem 3:4  Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
Numb VulgClem 3:6  Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
Numb VulgClem 3:7  et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
Numb VulgClem 3:8  et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
Numb VulgClem 3:10  Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
Numb VulgClem 3:12  Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.
Numb VulgClem 3:13  Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
Numb VulgClem 3:14  Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :
Numb VulgClem 3:15  Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
Numb VulgClem 3:17  et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
Numb VulgClem 3:21  De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :
Numb VulgClem 3:22  quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
Numb VulgClem 3:26  ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
Numb VulgClem 3:27  Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.
Numb VulgClem 3:28  Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
Numb VulgClem 3:31  et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
Numb VulgClem 3:32  Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.
Numb VulgClem 3:33  At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :
Numb VulgClem 3:34  omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
Numb VulgClem 3:35  Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.
Numb VulgClem 3:36  Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :
Numb VulgClem 3:37  columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
Numb VulgClem 3:38  Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
Numb VulgClem 3:39  Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
Numb VulgClem 3:40  Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
Numb VulgClem 3:41  Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.
Numb VulgClem 3:42  Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :
Numb VulgClem 3:43  et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
Numb VulgClem 3:45  Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.
Numb VulgClem 3:46  In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,
Numb VulgClem 3:47  accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :
Numb VulgClem 3:48  dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
Numb VulgClem 3:49  Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
Numb VulgClem 3:50  pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :
Numb VulgClem 3:51  et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.