NUMBERS
Chapter 22
Numb | VulgClem | 22:1 | Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. | |
Numb | VulgClem | 22:4 | dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. | |
Numb | VulgClem | 22:5 | Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. | |
Numb | VulgClem | 22:6 | Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. | |
Numb | VulgClem | 22:7 | Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, | |
Numb | VulgClem | 22:8 | ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum : | |
Numb | VulgClem | 22:11 | dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. | |
Numb | VulgClem | 22:12 | Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est. | |
Numb | VulgClem | 22:13 | Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. | |
Numb | VulgClem | 22:16 | Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me : | |
Numb | VulgClem | 22:17 | paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti. | |
Numb | VulgClem | 22:18 | Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. | |
Numb | VulgClem | 22:19 | Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. | |
Numb | VulgClem | 22:20 | Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. | |
Numb | VulgClem | 22:22 | Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. | |
Numb | VulgClem | 22:23 | Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, | |
Numb | VulgClem | 22:25 | Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam : | |
Numb | VulgClem | 22:26 | et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. | |
Numb | VulgClem | 22:27 | Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus. | |
Numb | VulgClem | 22:28 | Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ? | |
Numb | VulgClem | 22:29 | Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem ! | |
Numb | VulgClem | 22:30 | Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam. | |
Numb | VulgClem | 22:31 | Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. | |
Numb | VulgClem | 22:32 | Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria : | |
Numb | VulgClem | 22:33 | et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. | |
Numb | VulgClem | 22:34 | Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. | |
Numb | VulgClem | 22:35 | Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. | |
Numb | VulgClem | 22:36 | Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. | |
Numb | VulgClem | 22:37 | Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ? | |
Numb | VulgClem | 22:38 | Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ? | |
Numb | VulgClem | 22:39 | Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. | |
Numb | VulgClem | 22:40 | Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. | |