Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Numb VulgClem 22:1  Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
Numb VulgClem 22:2  Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,
Numb VulgClem 22:3  et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,
Numb VulgClem 22:4  dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
Numb VulgClem 22:5  Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.
Numb VulgClem 22:6  Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
Numb VulgClem 22:7  Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,
Numb VulgClem 22:8  ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :
Numb VulgClem 22:10  Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
Numb VulgClem 22:11  dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
Numb VulgClem 22:12  Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.
Numb VulgClem 22:13  Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
Numb VulgClem 22:14  Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.
Numb VulgClem 22:15  Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
Numb VulgClem 22:16  Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :
Numb VulgClem 22:17  paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.
Numb VulgClem 22:18  Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
Numb VulgClem 22:19  Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
Numb VulgClem 22:20  Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.
Numb VulgClem 22:21  Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
Numb VulgClem 22:22  Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.
Numb VulgClem 22:23  Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
Numb VulgClem 22:24  stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.
Numb VulgClem 22:25  Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :
Numb VulgClem 22:26  et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
Numb VulgClem 22:27  Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.
Numb VulgClem 22:28  Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?
Numb VulgClem 22:29  Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !
Numb VulgClem 22:30  Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.
Numb VulgClem 22:31  Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.
Numb VulgClem 22:32  Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :
Numb VulgClem 22:33  et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
Numb VulgClem 22:34  Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
Numb VulgClem 22:35  Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
Numb VulgClem 22:36  Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
Numb VulgClem 22:37  Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?
Numb VulgClem 22:38  Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?
Numb VulgClem 22:39  Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.
Numb VulgClem 22:40  Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
Numb VulgClem 22:41  Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.