Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Numb VulgClem 2:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Numb VulgClem 2:2  Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.
Numb VulgClem 2:3  Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
Numb VulgClem 2:4  Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
Numb VulgClem 2:5  Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
Numb VulgClem 2:6  Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
Numb VulgClem 2:7  In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
Numb VulgClem 2:8  Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
Numb VulgClem 2:9  Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.
Numb VulgClem 2:10  In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
Numb VulgClem 2:11  Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
Numb VulgClem 2:12  Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
Numb VulgClem 2:13  Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
Numb VulgClem 2:15  Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
Numb VulgClem 2:16  Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
Numb VulgClem 2:17  Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
Numb VulgClem 2:18  Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
Numb VulgClem 2:19  Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
Numb VulgClem 2:20  Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
Numb VulgClem 2:21  Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
Numb VulgClem 2:22  In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
Numb VulgClem 2:23  Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
Numb VulgClem 2:24  Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
Numb VulgClem 2:25  Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
Numb VulgClem 2:26  Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
Numb VulgClem 2:27  Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
Numb VulgClem 2:28  Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
Numb VulgClem 2:29  De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
Numb VulgClem 2:30  Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
Numb VulgClem 2:31  Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
Numb VulgClem 2:32  Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
Numb VulgClem 2:33  Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi.
Numb VulgClem 2:34  Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.