NUMBERS
Chapter 30
Numb | VulgClem | 30:2 | Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus : | |
Numb | VulgClem | 30:3 | Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. | |
Numb | VulgClem | 30:4 | Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit : | |
Numb | VulgClem | 30:6 | Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. | |
Numb | VulgClem | 30:7 | Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento : | |
Numb | VulgClem | 30:8 | quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. | |
Numb | VulgClem | 30:9 | Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. | |
Numb | VulgClem | 30:12 | si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. | |
Numb | VulgClem | 30:13 | Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. | |
Numb | VulgClem | 30:14 | Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. | |
Numb | VulgClem | 30:15 | Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit. | |