NUMBERS
Chapter 35
Numb | VulgClem | 35:1 | Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho : | |
Numb | VulgClem | 35:3 | urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis : | |
Numb | VulgClem | 35:5 | Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. | |
Numb | VulgClem | 35:6 | De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, | |
Numb | VulgClem | 35:8 | Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis. | |
Numb | VulgClem | 35:10 | Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, | |
Numb | VulgClem | 35:11 | decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint : | |
Numb | VulgClem | 35:12 | in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. | |
Numb | VulgClem | 35:15 | tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. | |
Numb | VulgClem | 35:16 | Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. | |
Numb | VulgClem | 35:19 | Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet. | |
Numb | VulgClem | 35:21 | aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. | |
Numb | VulgClem | 35:24 | et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata : | |
Numb | VulgClem | 35:25 | liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. | |
Numb | VulgClem | 35:27 | fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit. | |
Numb | VulgClem | 35:28 | Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. | |
Numb | VulgClem | 35:32 | Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, | |
Numb | VulgClem | 35:33 | ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. | |