Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Psal VulgClem 32:1  Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
Psal VulgClem 32:2  Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
Psal VulgClem 32:3  Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
Psal VulgClem 32:4  Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Psal VulgClem 32:5  Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
Psal VulgClem 32:6  Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Psal VulgClem 32:7  Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
Psal VulgClem 32:8  Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Psal VulgClem 32:9  Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
Psal VulgClem 32:10  Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Psal VulgClem 32:11  Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Psal VulgClem 32:12  Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
Psal VulgClem 32:13  De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
Psal VulgClem 32:14  De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :
Psal VulgClem 32:15  qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
Psal VulgClem 32:16  Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Psal VulgClem 32:17  Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Psal VulgClem 32:18  Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
Psal VulgClem 32:19  ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Psal VulgClem 32:20  Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
Psal VulgClem 32:21  Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
Psal VulgClem 32:22  Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.