Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Sira VulgClem 5:1  Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
Sira VulgClem 5:2  Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
Sira VulgClem 5:3  et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit.
Sira VulgClem 5:4  Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor.
Sira VulgClem 5:5  De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
Sira VulgClem 5:6  Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
Sira VulgClem 5:7  misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
Sira VulgClem 5:8  Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem :
Sira VulgClem 5:9  subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
Sira VulgClem 5:10  Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
Sira VulgClem 5:11  Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
Sira VulgClem 5:12  Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
Sira VulgClem 5:13  Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
Sira VulgClem 5:14  Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
Sira VulgClem 5:15  Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
Sira VulgClem 5:16  Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris :
Sira VulgClem 5:17  super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.