Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Sira VulgClem 3:1  Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
Sira VulgClem 3:2  Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
Sira VulgClem 3:3  Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
Sira VulgClem 3:4  Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
Sira VulgClem 3:5  Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
Sira VulgClem 3:6  Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.
Sira VulgClem 3:7  Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.
Sira VulgClem 3:8  Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
Sira VulgClem 3:9  In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
Sira VulgClem 3:10  ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
Sira VulgClem 3:11  Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.
Sira VulgClem 3:12  Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio.
Sira VulgClem 3:13  Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
Sira VulgClem 3:14  Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :
Sira VulgClem 3:15  et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
Sira VulgClem 3:17  et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
Sira VulgClem 3:18  Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !
Sira VulgClem 3:19  Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
Sira VulgClem 3:20  Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :
Sira VulgClem 3:21  quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
Sira VulgClem 3:22  Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
Sira VulgClem 3:23  Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
Sira VulgClem 3:24  In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
Sira VulgClem 3:25  Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :
Sira VulgClem 3:26  multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
Sira VulgClem 3:27  Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.
Sira VulgClem 3:28  Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
Sira VulgClem 3:29  Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
Sira VulgClem 3:30  Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
Sira VulgClem 3:31  Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
Sira VulgClem 3:32  Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.
Sira VulgClem 3:33  Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :
Sira VulgClem 3:34  et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.