Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 38
Sira VulgClem 38:1  Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus.
Sira VulgClem 38:2  A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.
Sira VulgClem 38:3  Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
Sira VulgClem 38:4  Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
Sira VulgClem 38:6  Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
Sira VulgClem 38:7  In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus.
Sira VulgClem 38:9  Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum, et ipse curabit te.
Sira VulgClem 38:10  Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
Sira VulgClem 38:11  Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico :
Sira VulgClem 38:12  etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.
Sira VulgClem 38:13  Est enim tempus quando in manus illorum incurras :
Sira VulgClem 38:14  ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.
Sira VulgClem 38:15  Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.
Sira VulgClem 38:16  Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
Sira VulgClem 38:17  Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam :
Sira VulgClem 38:18  et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem :
Sira VulgClem 38:19  a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
Sira VulgClem 38:20  In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.
Sira VulgClem 38:21  Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
Sira VulgClem 38:22  Noli oblivisci, neque enim est conversio : et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
Sira VulgClem 38:23  Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie.
Sira VulgClem 38:24  In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.
Sira VulgClem 38:25  Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.
Sira VulgClem 38:26  Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.
Sira VulgClem 38:27  Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.
Sira VulgClem 38:28  Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.
Sira VulgClem 38:29  Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri : vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.
Sira VulgClem 38:30  Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.
Sira VulgClem 38:31  Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
Sira VulgClem 38:32  Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.
Sira VulgClem 38:33  In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
Sira VulgClem 38:34  Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
Sira VulgClem 38:35  Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
Sira VulgClem 38:37  et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.
Sira VulgClem 38:38  Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur :
Sira VulgClem 38:39  sed creaturam ævi confirmabunt : et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.