Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Sira VulgClem 16:1  Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
Sira VulgClem 16:2  Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.
Sira VulgClem 16:3  Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii :
Sira VulgClem 16:4  et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.
Sira VulgClem 16:5  Ab uno sensato inhabitabitur patria : tribus impiorum deseretur.
Sira VulgClem 16:6  Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
Sira VulgClem 16:7  In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
Sira VulgClem 16:8  Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.
Sira VulgClem 16:9  Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
Sira VulgClem 16:10  Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
Sira VulgClem 16:11  Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
Sira VulgClem 16:12  Misericordia enim et ira est cum illo : potens exoratio, et effundens iram.
Sira VulgClem 16:13  Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
Sira VulgClem 16:14  Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
Sira VulgClem 16:15  Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
Sira VulgClem 16:16  Non dicas : A Deo abscondar : et ex summo, quis mei memorabitur ?
Sira VulgClem 16:17  in populo magno non agnoscar : quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?
Sira VulgClem 16:18  Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
Sira VulgClem 16:19  Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
Sira VulgClem 16:20  Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.
Sira VulgClem 16:21  Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis ?
Sira VulgClem 16:22  Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
Sira VulgClem 16:23  Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.
Sira VulgClem 16:24  Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo :
Sira VulgClem 16:25  et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
Sira VulgClem 16:26  In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
Sira VulgClem 16:27  Ornavit in æternum opera illorum : nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
Sira VulgClem 16:28  Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :
Sira VulgClem 16:30  Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis :
Sira VulgClem 16:31  anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.