Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 36
Sira VulgClem 36:1  Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum :
Sira VulgClem 36:2  et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
Sira VulgClem 36:3  Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
Sira VulgClem 36:4  Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :
Sira VulgClem 36:5  ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine.
Sira VulgClem 36:10  Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
Sira VulgClem 36:11  In ira flammæ devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
Sira VulgClem 36:12  Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos.
Sira VulgClem 36:13  Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio.
Sira VulgClem 36:14  Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo.
Sira VulgClem 36:15  Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.
Sira VulgClem 36:16  Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
Sira VulgClem 36:17  Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.
Sira VulgClem 36:18  Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum,
Sira VulgClem 36:19  secundum benedictionem Aaron de populo tuo : et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.
Sira VulgClem 36:20  Omnem escam manducabit venter : et est cibus cibo melior.
Sira VulgClem 36:21  Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.
Sira VulgClem 36:22  Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
Sira VulgClem 36:23  Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filia.
Sira VulgClem 36:24  Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
Sira VulgClem 36:25  Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ : non est vir illius secundum filios hominum.
Sira VulgClem 36:26  Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
Sira VulgClem 36:27  Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
Sira VulgClem 36:28  Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?