Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Sira VulgClem 13:1  Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam.
Sira VulgClem 13:2  Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
Sira VulgClem 13:3  Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringetur.
Sira VulgClem 13:4  Dives injuste egit, et fremet : pauper autem læsus tacebit.
Sira VulgClem 13:5  Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.
Sira VulgClem 13:6  Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.
Sira VulgClem 13:7  Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ?
Sira VulgClem 13:8  Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
Sira VulgClem 13:11  Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
Sira VulgClem 13:12  Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.
Sira VulgClem 13:13  Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
Sira VulgClem 13:14  Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
Sira VulgClem 13:15  Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.
Sira VulgClem 13:16  Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :
Sira VulgClem 13:17  audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
Sira VulgClem 13:18  Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
Sira VulgClem 13:19  Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
Sira VulgClem 13:20  Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
Sira VulgClem 13:21  Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
Sira VulgClem 13:22  Quæ communicatio sancto homini ad canem ? aut quæ pars diviti ad pauperem ?
Sira VulgClem 13:23  Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.
Sira VulgClem 13:24  Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
Sira VulgClem 13:25  Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
Sira VulgClem 13:26  Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum.
Sira VulgClem 13:27  Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Sira VulgClem 13:28  Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
Sira VulgClem 13:29  Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum.
Sira VulgClem 13:30  Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.
Sira VulgClem 13:31  Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
Sira VulgClem 13:32  Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.