Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 29
Sira VulgClem 29:1  Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo : et qui prævalet manu mandata servat.
Sira VulgClem 29:2  Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius : et iterum redde proximo in tempore suo.
Sira VulgClem 29:3  Confirma verbum, et fideliter age cum illo : et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
Sira VulgClem 29:4  Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.
Sira VulgClem 29:5  Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam :
Sira VulgClem 29:6  et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur.
Sira VulgClem 29:7  Si autem potuerit reddere, adversabitur : solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem :
Sira VulgClem 29:8  sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis :
Sira VulgClem 29:9  et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
Sira VulgClem 29:10  Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
Sira VulgClem 29:11  Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.
Sira VulgClem 29:12  Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.
Sira VulgClem 29:13  Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
Sira VulgClem 29:14  Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
Sira VulgClem 29:15  Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.
Sira VulgClem 29:19  Vir bonus fidem facit pro proximo suo : et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.
Sira VulgClem 29:20  Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam.
Sira VulgClem 29:22  Bona repromissoris sibi ascribit peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
Sira VulgClem 29:23  Vir repromittit de proximo suo : et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.
Sira VulgClem 29:24  Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
Sira VulgClem 29:25  Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
Sira VulgClem 29:26  Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam : et qui conatur multa agere incidet in judicium.
Sira VulgClem 29:27  Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.
Sira VulgClem 29:28  Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.
Sira VulgClem 29:29  Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.
Sira VulgClem 29:30  Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
Sira VulgClem 29:31  Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.
Sira VulgClem 29:32  Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet :
Sira VulgClem 29:33  transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.
Sira VulgClem 29:34  Exi a facie honoris amicorum meorum : necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.
Sira VulgClem 29:35  Gravia hæc homini habenti sensum : correptio domus, et improperium fœneratoris.