Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Tobi VulgCont 13:1  Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es Domine in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
Tobi VulgCont 13:2  quoniam tu flagellas, et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam.
Tobi VulgCont 13:3  Confitemini Domino filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum:
Tobi VulgCont 13:4  quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius, et faciatis scire eos, quia non est alius Deus omnipotens præter eum.
Tobi VulgCont 13:5  Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras: et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
Tobi VulgCont 13:6  Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
Tobi VulgCont 13:7  Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi: quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem.
Tobi VulgCont 13:8  Convertimini itaque peccatores, et facite iustitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Tobi VulgCont 13:10  Benedicite Dominum omnes electi eius: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
Tobi VulgCont 13:11  Ierusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
Tobi VulgCont 13:12  Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
Tobi VulgCont 13:13  Luce splendida fulgebis: et omnes fines terræ adorabunt te.
Tobi VulgCont 13:14  Nationes ex longinquo ad te venient: et munera deferentes, adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt.
Tobi VulgCont 13:16  Maledicti erunt qui contempserint te: et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui ædificaverint te.
Tobi VulgCont 13:17  Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
Tobi VulgCont 13:18  Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
Tobi VulgCont 13:19  Anima mea benedic Dominum, quoniam liberavit Ierusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus eius, Dominus Deus noster.
Tobi VulgCont 13:20  Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Ierusalem.
Tobi VulgCont 13:21  Portæ Ierusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur: et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius.
Tobi VulgCont 13:22  Ex lapide candido et mundo omnes plateæ eius sternentur: et per vicos eius alleluia cantabitur.
Tobi VulgCont 13:23  Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum eius in sæcula sæculorum super eam. Amen.