WISDOM
Chapter 9
Wisd | VulgCont | 9:2 | et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ, quæ a te facta est, | |
Wisd | VulgCont | 9:3 | ut disponat orbem terrarum in æquitate et iustitia, et in directione cordis iudicium iudicet: | |
Wisd | VulgCont | 9:5 | quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ, homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. | |
Wisd | VulgCont | 9:6 | Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. | |
Wisd | VulgCont | 9:8 | et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod præparasti ab initio: | |
Wisd | VulgCont | 9:9 | et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. | |
Wisd | VulgCont | 9:10 | Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: | |
Wisd | VulgCont | 9:11 | scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. | |
Wisd | VulgCont | 9:12 | Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum iuste, et ero dignus sedium patris mei. | |
Wisd | VulgCont | 9:13 | Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? | |
Wisd | VulgCont | 9:15 | Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. | |
Wisd | VulgCont | 9:16 | Et difficile æstimamus quæ in terra sunt: et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quæ autem in cælis sunt quis investigabit? | |
Wisd | VulgCont | 9:17 | Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis: | |
Wisd | VulgCont | 9:18 | et sic correctæ sint semitæ eorum, qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines? | |