ACTS
Chapter 25
Acts | Vulgate | 25:1 | Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea | |
Acts | Vulgate | 25:2 | adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum | |
Acts | Vulgate | 25:3 | postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via | |
Acts | Vulgate | 25:5 | qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum | |
Acts | Vulgate | 25:6 | demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci | |
Acts | Vulgate | 25:7 | qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare | |
Acts | Vulgate | 25:8 | Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi | |
Acts | Vulgate | 25:9 | Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me | |
Acts | Vulgate | 25:10 | dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti | |
Acts | Vulgate | 25:11 | si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello | |
Acts | Vulgate | 25:13 | et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum | |
Acts | Vulgate | 25:14 | et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus | |
Acts | Vulgate | 25:15 | de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem | |
Acts | Vulgate | 25:16 | ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina | |
Acts | Vulgate | 25:17 | cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum | |
Acts | Vulgate | 25:18 | de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum | |
Acts | Vulgate | 25:19 | quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere | |
Acts | Vulgate | 25:20 | haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis | |
Acts | Vulgate | 25:21 | Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem | |
Acts | Vulgate | 25:23 | altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus | |
Acts | Vulgate | 25:24 | et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius | |
Acts | Vulgate | 25:25 | ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere | |
Acts | Vulgate | 25:26 | de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam | |