AMOS
Chapter 5
Amos | VulgSist | 5:1 | Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat. | |
Amos | VulgSist | 5:3 | Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. | |
Amos | VulgSist | 5:5 | Et nolite quaerere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis: quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. | |
Amos | VulgSist | 5:6 | Quaerite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Ioseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel. | |
Amos | VulgSist | 5:8 | Facientem Arcturum, et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen est eius. | |
Amos | VulgSist | 5:11 | Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis: vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. | |
Amos | VulgSist | 5:12 | Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes iusti accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta: | |
Amos | VulgSist | 5:14 | Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. | |
Amos | VulgSist | 5:15 | Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta iudicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph. | |
Amos | VulgSist | 5:16 | Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum dominator, in omnibus plateis planctus: et in cunctis, quae foris sunt, dicetur vae vae: et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui sciunt plangere. | |
Amos | VulgSist | 5:17 | Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. | |
Amos | VulgSist | 5:18 | Vae desiderantibus diem Domini: ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebrae, et non lux. | |
Amos | VulgSist | 5:19 | Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. | |
Amos | VulgSist | 5:22 | Quod si obtuleritis mihi holocaustomata, et munera vestra, non suscipiam: et vota pinguium vestrorum non respiciam. | |
Amos | VulgSist | 5:25 | Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? | |
Amos | VulgSist | 5:26 | Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis. | |