DEUTERONOMY
Chapter 10
Deut | Vulgate | 10:1 | in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam | |
Deut | Vulgate | 10:2 | et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca | |
Deut | Vulgate | 10:3 | feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus | |
Deut | Vulgate | 10:4 | scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi | |
Deut | Vulgate | 10:5 | reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus | |
Deut | Vulgate | 10:6 | filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar | |
Deut | Vulgate | 10:7 | inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium | |
Deut | Vulgate | 10:8 | eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem | |
Deut | Vulgate | 10:9 | quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus | |
Deut | Vulgate | 10:10 | ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit | |
Deut | Vulgate | 10:11 | dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis | |
Deut | Vulgate | 10:12 | et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua | |
Deut | Vulgate | 10:13 | custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi | |
Deut | Vulgate | 10:15 | et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur | |
Deut | Vulgate | 10:16 | circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius | |
Deut | Vulgate | 10:17 | quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera | |
Deut | Vulgate | 10:20 | Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius | |
Deut | Vulgate | 10:21 | ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui | |