Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next
Chapter 17
Deut VulgSist 17:1  Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo.
Deut VulgSist 17:2  Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,
Deut VulgSist 17:3  ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam caeli, quae non praecepi:
Deut VulgSist 17:4  et hoc tibi fuerit nunciatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israel:
Deut VulgSist 17:5  educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur.
Deut VulgSist 17:6  In ore duorum, aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium.
Deut VulgSist 17:7  Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui.
Deut VulgSist 17:8  Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram: et iudicum inter portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus.
Deut VulgSist 17:9  Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem, qui fuerit illo tempore: quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem.
Deut VulgSist 17:10  Et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te
Deut VulgSist 17:11  iuxta legem eius; sequerisque sententiam eorum. nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.
Deut VulgSist 17:12  Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel:
Deut VulgSist 17:13  cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
Deut VulgSist 17:14  Cum ingressus fueris Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes:
Deut VulgSist 17:15  eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.
Deut VulgSist 17:16  Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus, praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
Deut VulgSist 17:17  Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum eius, neque argenti et auri immensa pondera.
Deut VulgSist 17:18  Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus,
Deut VulgSist 17:19  et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et ceremonias eius, quae in lege praecepta sunt.
Deut VulgSist 17:20  Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse, et filii eius super Israel.