Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Deut VulgSist 18:1  Non habebunt sacerdotes et Levitae, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hereditatem cum reliquo populo Israel, quia sacrificia Domini, et oblationes eius comedent,
Deut VulgSist 18:2  et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis.
Deut VulgSist 18:3  Hoc erit iudicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum:
Deut VulgSist 18:4  primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.
Deut VulgSist 18:5  Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini ipse, et filii eius in sempiternum.
Deut VulgSist 18:6  Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,
Deut VulgSist 18:7  ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius Levitae, qui stabunt eo tempore coram Domino.
Deut VulgSist 18:8  Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.
Deut VulgSist 18:9  Quando ingressus fueris Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.
Deut VulgSist 18:10  nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, non sit maleficus,
Deut VulgSist 18:11  nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem.
Deut VulgSist 18:12  omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
Deut VulgSist 18:13  perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
Deut VulgSist 18:14  Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
Deut VulgSist 18:15  PROPHETAM de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,
Deut VulgSist 18:16  ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
Deut VulgSist 18:18  Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi.
Deut VulgSist 18:19  qui autem verba eius, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
Deut VulgSist 18:20  Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
Deut VulgSist 18:21  Quod si tacita cogitatione responderis: Quo modo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?
Deut VulgSist 18:22  hoc habebis signum: Quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.