Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Deut VulgClem 6:1  Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :
Deut VulgClem 6:2  ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
Deut VulgClem 6:3  Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
Deut VulgClem 6:4  Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.
Deut VulgClem 6:5  Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
Deut VulgClem 6:6  Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :
Deut VulgClem 6:7  et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
Deut VulgClem 6:8  Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
Deut VulgClem 6:10  Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,
Deut VulgClem 6:11  domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,
Deut VulgClem 6:13  cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
Deut VulgClem 6:14  Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :
Deut VulgClem 6:15  quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.
Deut VulgClem 6:16  Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
Deut VulgClem 6:17  Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :
Deut VulgClem 6:18  et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
Deut VulgClem 6:19  ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
Deut VulgClem 6:20  Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?
Deut VulgClem 6:21  dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :
Deut VulgClem 6:22  fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
Deut VulgClem 6:23  et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
Deut VulgClem 6:24  Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.
Deut VulgClem 6:25  Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.