Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 18
Exod VulgHetz 18:1  Cumque audisset Iethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de Ægypto:
Exod VulgHetz 18:3  et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena.
Exod VulgHetz 18:4  Alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
Exod VulgHetz 18:5  Venit ergo Iethro cognatus Moysi, et filii eius, et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei.
Exod VulgHetz 18:6  Et mandavit Moysi, dicens: Ego Iethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
Exod VulgHetz 18:7  Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
Exod VulgHetz 18:8  narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni, et Ægyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
Exod VulgHetz 18:9  Lætatusque est Iethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum,
Exod VulgHetz 18:10  et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu Ægypti.
Exod VulgHetz 18:11  Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
Exod VulgHetz 18:12  Obtulit ergo Iethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
Exod VulgHetz 18:13  Altera autem die sedit Moyses ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
Exod VulgHetz 18:14  Quod cum vidisset cognatus eius, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?
Exod VulgHetz 18:15  Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei.
Exod VulgHetz 18:16  Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut iudicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges eius.
Exod VulgHetz 18:18  stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere.
Exod VulgHetz 18:19  Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum:
Exod VulgHetz 18:20  ostendasque populo ceremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
Exod VulgHetz 18:21  Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos
Exod VulgHetz 18:22  qui iudicent populum omni tempore: quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.
Exod VulgHetz 18:23  Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta eius poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
Exod VulgHetz 18:24  Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.
Exod VulgHetz 18:25  Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
Exod VulgHetz 18:26  Qui iudicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes.
Exod VulgHetz 18:27  Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.