EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 27
Exod | Vulgate | 27:1 | facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine | |
Exod | Vulgate | 27:3 | faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis | |
Exod | Vulgate | 27:4 | craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei | |
Exod | Vulgate | 27:8 | non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est | |
Exod | Vulgate | 27:9 | facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine | |
Exod | Vulgate | 27:10 | et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea | |
Exod | Vulgate | 27:11 | similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea | |
Exod | Vulgate | 27:12 | in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem | |
Exod | Vulgate | 27:13 | in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt | |
Exod | Vulgate | 27:14 | in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem | |
Exod | Vulgate | 27:15 | et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem | |
Exod | Vulgate | 27:16 | in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem | |
Exod | Vulgate | 27:17 | omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis | |
Exod | Vulgate | 27:18 | in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas | |
Exod | Vulgate | 27:19 | cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies | |
Exod | Vulgate | 27:20 | praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper | |