Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 39
Ezek VulgSist 39:1  Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal:
Ezek VulgSist 39:2  et circumagam te, et seducam te, et ascendere te faciam de lateribus Aquilonis: et adducam te super montes Israel.
Ezek VulgSist 39:3  Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua deiiciam.
Ezek VulgSist 39:4  Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui, qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terrae dedi te ad devorandum.
Ezek VulgSist 39:5  Super faciem agri cades: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezek VulgSist 39:6  Et immittam ignem in Magog, et in his, qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus.
Ezek VulgSist 39:7  Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient Gentes quia ego Dominus sanctus Israel.
Ezek VulgSist 39:8  Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: haec est dies, de qua locutus sum.
Ezek VulgSist 39:9  Et egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent et comburent arma, clypeum, et hastas, arcum, et sagittas, et baculos manuum, et contos: et succendent ea igne septem annis.
Ezek VulgSist 39:10  Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igne, et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
Ezek VulgSist 39:11  Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israel: vallem viatorum ad Orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
Ezek VulgSist 39:12  Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus.
Ezek VulgSist 39:13  Sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
Ezek VulgSist 39:14  Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant, et requirant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam: post menses autem septem quaerere incipient.
Ezek VulgSist 39:15  Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
Ezek VulgSist 39:16  Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.
Ezek VulgSist 39:17  Tu ergo fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel: ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
Ezek VulgSist 39:18  Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
Ezek VulgSist 39:19  Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima, quam ego immolabo vobis:
Ezek VulgSist 39:20  et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
Ezek VulgSist 39:21  Et ponam gloriam meam in Gentibus: et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos.
Ezek VulgSist 39:22  Et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa, et deinceps.
Ezek VulgSist 39:23  Et scient Gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis: et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
Ezek VulgSist 39:24  Iuxta immunditiam eorum, et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.
Ezek VulgSist 39:25  Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Iacob, et miserebor omnis domus Israel: et assumam zelum pro nomine sancto meo.
Ezek VulgSist 39:26  Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem, qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes:
Ezek VulgSist 39:27  et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
Ezek VulgSist 39:28  Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes; et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
Ezek VulgSist 39:29  Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus.