Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 41
Ezek VulgSist 41:1  Et introduxit me in templum, et mensus est frontes, sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
Ezek VulgSist 41:2  Et latitudo portae, decem cubitorum erat: et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
Ezek VulgSist 41:3  Et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portae, septem cubitorum.
Ezek VulgSist 41:4  Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum, et latitudinem eius viginti cubitorum, ante faciem templi: et dixit ad me: Hoc est sanctum sanctorum.
Ezek VulgSist 41:5  Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus.
Ezek VulgSist 41:6  Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
Ezek VulgSist 41:7  Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
Ezek VulgSist 41:8  Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio:
Ezek VulgSist 41:9  et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus.
Ezek VulgSist 41:10  Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
Ezek VulgSist 41:11  et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam Aquilonis, et ostium unum ad viam Australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu.
Ezek VulgSist 41:12  Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum. paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo eius nonaginta cubitorum.
Ezek VulgSist 41:13  Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat aedificium, et parietes eius, longitudinis centum cubitorum.
Ezek VulgSist 41:14  Latitudo autem ante faciem domus: et eius, quod erat separatum contra Orientem, centum cubitorum.
Ezek VulgSist 41:15  Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii.
Ezek VulgSist 41:16  Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscuiusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia.
Ezek VulgSist 41:17  Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus, et forinsecus, ad mensuram.
Ezek VulgSist 41:18  Et fabrefacta cherubim et palmae: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
Ezek VulgSist 41:19  Faciem hominis iuxta palmam ex hac parte, et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu.
Ezek VulgSist 41:20  De terra usque ad superiora portae, cherubim, et palmae caelatae erant in pariete templi.
Ezek VulgSist 41:21  Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
Ezek VulgSist 41:22  Altaris lignei trium cubitorum altitudo: et longitudo eius duorum cubitorum: et anguli eius, et longitudo eius, et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino.
Ezek VulgSist 41:24  Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
Ezek VulgSist 41:25  Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculptura palmarum, sicut in parietibus quoque expressa erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.
Ezek VulgSist 41:26  Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli: secundum latera domus, latitudinemque parietum.