Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 39
Gene VulgHetz 39:1  Igitur Ioseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir Ægyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
Gene VulgHetz 39:2  Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
Gene VulgHetz 39:3  qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
Gene VulgHetz 39:4  Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
Gene VulgHetz 39:5  benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Ioseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam eius substantiam:
Gene VulgHetz 39:6  nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie, et decorus aspectu.
Gene VulgHetz 39:7  Post multos itaque dies iniecit domina sua oculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum.
Gene VulgHetz 39:8  Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
Gene VulgHetz 39:9  nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor eius es: quo modo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
Gene VulgHetz 39:10  Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
Gene VulgHetz 39:11  Accidit autem quadam die ut intraret Ioseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
Gene VulgHetz 39:12  et illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio fugit, et egressus est foras.
Gene VulgHetz 39:13  Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
Gene VulgHetz 39:14  vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum Hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
Gene VulgHetz 39:15  et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Gene VulgHetz 39:16  In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
Gene VulgHetz 39:17  et ait: Ingressus est ad me servus Hebræus quem adduxisti ut illuderet mihi:
Gene VulgHetz 39:18  cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Gene VulgHetz 39:19  His auditis dominus, et nimium credulus verbis coniugis, iratus est valde:
Gene VulgHetz 39:20  tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
Gene VulgHetz 39:21  Fuit autem Dominus cum Ioseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Gene VulgHetz 39:22  Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.
Gene VulgHetz 39:23  Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera eius dirigebat.