I KINGS
Chapter 15
I Ki | VulgSist | 15:1 | Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abias super Iudam. | |
I Ki | VulgSist | 15:3 | Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius. | |
I Ki | VulgSist | 15:4 | Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum, et statueret Ierusalem: | |
I Ki | VulgSist | 15:5 | eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hethaei. | |
I Ki | VulgSist | 15:7 | Reliqua autem sermonum Abiae, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Fuitque praelium inter Abiam et inter Ieroboam. | |
I Ki | VulgSist | 15:8 | Et dormivit Abias cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo. | |
I Ki | VulgSist | 15:10 | et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha, filia Abessalom. | |
I Ki | VulgSist | 15:12 | et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius. | |
I Ki | VulgSist | 15:13 | Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quem consecraverat: subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in Torrente Cedron: | |
I Ki | VulgSist | 15:14 | excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis: | |
I Ki | VulgSist | 15:15 | et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa. | |
I Ki | VulgSist | 15:17 | Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iuda. | |
I Ki | VulgSist | 15:18 | Tollens itaque Asa omne argentum, et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiae, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: | |
I Ki | VulgSist | 15:19 | Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me. | |
I Ki | VulgSist | 15:20 | Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet Terram Nephthali. | |
I Ki | VulgSist | 15:22 | Rex autem Asa nuncium misit in omnem Iudam dicens: Nemo sit excusatus. et tulerunt lapides de Rama, et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et Maspha. | |
I Ki | VulgSist | 15:23 | Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines eius, et cuncta quae fecit, et civitates, quas extruxit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes. | |
I Ki | VulgSist | 15:24 | Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo. | |
I Ki | VulgSist | 15:25 | Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque super Israel duobus annis. | |
I Ki | VulgSist | 15:26 | Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel. | |
I Ki | VulgSist | 15:27 | Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. | |
I Ki | VulgSist | 15:29 | Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis, | |
I Ki | VulgSist | 15:30 | propter peccata Ieroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel. | |
I Ki | VulgSist | 15:31 | Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel? | |
I Ki | VulgSist | 15:33 | Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahiae, super omnem Israel in Thersa vigintiquattuor annis. | |