Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
I Sa VulgClem 1:1  Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus :
I Sa VulgClem 1:2  et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii : Annæ autem non erant liberi.
I Sa VulgClem 1:3  Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
I Sa VulgClem 1:4  Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes :
I Sa VulgClem 1:5  Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
I Sa VulgClem 1:6  Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus :
I Sa VulgClem 1:7  sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum.
I Sa VulgClem 1:8  Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?
I Sa VulgClem 1:9  Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
I Sa VulgClem 1:10  cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
I Sa VulgClem 1:11  et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem : dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
I Sa VulgClem 1:12  Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.
I Sa VulgClem 1:13  Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
I Sa VulgClem 1:14  dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.
I Sa VulgClem 1:15  Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
I Sa VulgClem 1:16  Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.
I Sa VulgClem 1:17  Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.
I Sa VulgClem 1:18  Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.
I Sa VulgClem 1:19  Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus Dominus.
I Sa VulgClem 1:20  Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
I Sa VulgClem 1:21  Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.
I Sa VulgClem 1:22  Et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.
I Sa VulgClem 1:23  Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
I Sa VulgClem 1:24  Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus :
I Sa VulgClem 1:25  et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
I Sa VulgClem 1:26  Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine : ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.
I Sa VulgClem 1:27  Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
I Sa VulgClem 1:28  Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait :