Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 12
I Sa VulgHetz 12:1  Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
I Sa VulgHetz 12:2  Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.
I Sa VulgHetz 12:3  Loquimini de me coram Domino, et coram Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
I Sa VulgHetz 12:4  Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicuius quippiam.
I Sa VulgHetz 12:5  Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis Christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis.
I Sa VulgHetz 12:6  Et ait Samuel ad populum: Dominus qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de Terra Ægypti.
I Sa VulgHetz 12:7  Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris:
I Sa VulgHetz 12:8  quo modo Iacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto: et collocavit eos in loco hoc.
I Sa VulgHetz 12:9  Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.
I Sa VulgHetz 12:10  Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
I Sa VulgHetz 12:11  Et misit Dominus Ierobaal, et Badan, et Iephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter.
I Sa VulgHetz 12:12  Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
I Sa VulgHetz 12:13  Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem.
I Sa VulgHetz 12:14  Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem eius, et non exasperaveritis os Domini: eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum.
I Sa VulgHetz 12:15  si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones eius, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.
I Sa VulgHetz 12:16  Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
I Sa VulgHetz 12:17  Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.
I Sa VulgHetz 12:18  Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.
I Sa VulgHetz 12:19  Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
I Sa VulgHetz 12:20  Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc: verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
I Sa VulgHetz 12:21  Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
I Sa VulgHetz 12:22  Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia iuravit Dominus facere vos sibi populum.
I Sa VulgHetz 12:23  Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
I Sa VulgHetz 12:24  Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro. vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit.
I Sa VulgHetz 12:25  Quod si perseveraveritis in malitia: et vos et rex vester pariter peribitis.