I SAMUEL
Chapter 24
I Sa | VulgHetz | 24:2 | Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nunciaverunt ei, dicentes: Ecce, David in deserto est Engaddi. | |
I Sa | VulgHetz | 24:3 | Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petra, quæ solis ibicibus perviæ sunt. | |
I Sa | VulgHetz | 24:4 | Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti. eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem: porro David et viri eius in interiore parte speluncæ latebant. | |
I Sa | VulgHetz | 24:5 | Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter. | |
I Sa | VulgHetz | 24:7 | Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. | |
I Sa | VulgHetz | 24:8 | Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere. | |
I Sa | VulgHetz | 24:9 | Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram, adoravit, | |
I Sa | VulgHetz | 24:10 | dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quærit malum adversum te? | |
I Sa | VulgHetz | 24:11 | Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. | |
I Sa | VulgHetz | 24:12 | Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te. animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam. | |
I Sa | VulgHetz | 24:13 | Iudicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. | |
I Sa | VulgHetz | 24:14 | Sicut et in proverbio antiquo dicitur: AB IMPIIS egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. | |
I Sa | VulgHetz | 24:15 | Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum. | |
I Sa | VulgHetz | 24:16 | Sit Dominus iudex, et iudicet inter me et te: et videat, et iudicet causam meam, et eruat me de manu tua. | |
I Sa | VulgHetz | 24:17 | Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: | |
I Sa | VulgHetz | 24:18 | dixitque ad David: Iustior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona: ego autem reddidi tibi mala. | |
I Sa | VulgHetz | 24:19 | Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. | |
I Sa | VulgHetz | 24:20 | Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me. | |
I Sa | VulgHetz | 24:21 | Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel: | |
I Sa | VulgHetz | 24:22 | iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. | |