I THESSALONIANS
Chapter 5
I Th | Vulgate | 5:3 | cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient | |
I Th | Vulgate | 5:8 | nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis | |
I Th | Vulgate | 5:9 | quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum | |
I Th | Vulgate | 5:12 | rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos | |
I Th | Vulgate | 5:13 | ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis | |
I Th | Vulgate | 5:14 | rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes | |
I Th | Vulgate | 5:15 | videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes | |
I Th | Vulgate | 5:18 | in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis | |
I Th | Vulgate | 5:23 | ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur | |