Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
I Ti VulgClem 5:1  Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
I Ti VulgClem 5:2  anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
I Ti VulgClem 5:4  Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
I Ti VulgClem 5:5  Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
I Ti VulgClem 5:8  Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
I Ti VulgClem 5:9  Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
I Ti VulgClem 5:10  in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
I Ti VulgClem 5:11  Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :
I Ti VulgClem 5:12  habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;
I Ti VulgClem 5:13  simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
I Ti VulgClem 5:14  Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
I Ti VulgClem 5:16  Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
I Ti VulgClem 5:17  Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.
I Ti VulgClem 5:18  Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.
I Ti VulgClem 5:19  Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
I Ti VulgClem 5:20  Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
I Ti VulgClem 5:21  Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
I Ti VulgClem 5:22  Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
I Ti VulgClem 5:23  Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
I Ti VulgClem 5:24  Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.
I Ti VulgClem 5:25  Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.