II SAMUEL
Chapter 2
II S | VulgSist | 2:1 | Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Iuda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. | |
II S | VulgSist | 2:2 | Ascendit ergo David, et duae uxores eius, Achinoam Iezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: | |
II S | VulgSist | 2:3 | sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron. | |
II S | VulgSist | 2:4 | Veneruntque viri Iuda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iuda. Et nunciatum est David, quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. | |
II S | VulgSist | 2:5 | Misit ergo David nuncios ad viros Iabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. | |
II S | VulgSist | 2:6 | Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. | |
II S | VulgSist | 2:7 | Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iuda in regem sibi. | |
II S | VulgSist | 2:8 | Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, | |
II S | VulgSist | 2:9 | regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super Israel universum. | |
II S | VulgSist | 2:10 | Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Iuda sequebatur David. | |
II S | VulgSist | 2:11 | Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Iuda, septem annorum, et sex mensium. | |
II S | VulgSist | 2:12 | Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul de castris in Gabaon. | |
II S | VulgSist | 2:13 | Porro Ioab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi in una parte piscinae, et illi ex altera. | |
II S | VulgSist | 2:14 | Dixitque Abner ad Ioab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Ioab: Surgant. | |
II S | VulgSist | 2:15 | Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Beniamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. | |
II S | VulgSist | 2:16 | Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. | |
II S | VulgSist | 2:17 | Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner, et viri Israel a pueris David. | |
II S | VulgSist | 2:18 | Erant autem ibi tres filii Sarviae, Ioab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis, quae morantur in silvis. | |
II S | VulgSist | 2:19 | Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. | |
II S | VulgSist | 2:20 | Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum. | |
II S | VulgSist | 2:21 | Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. | |
II S | VulgSist | 2:22 | Rursumque locutus est Abner ad Asael: recede, et noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum. | |
II S | VulgSist | 2:23 | Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant. | |
II S | VulgSist | 2:24 | Persequentibus autem Ioab, et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad Collem aquae ductus, qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon. | |
II S | VulgSist | 2:25 | Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. | |
II S | VulgSist | 2:26 | Et exclamavit Abner ad Ioab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? | |
II S | VulgSist | 2:27 | et ait Ioab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. | |
II S | VulgSist | 2:28 | Insonuit ergo Ioab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. | |
II S | VulgSist | 2:29 | Abner autem et viri eius abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Iordanem, et lustrata omni Beth horon, venerunt ad castra. | |
II S | VulgSist | 2:30 | Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele. | |
II S | VulgSist | 2:31 | Servi autem David percusserunt de Beniamin, et de viris, qui erant cum Abner trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. | |