Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Isai VulgSist 22:1  Onus vallis visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?
Isai VulgSist 22:2  clamoris plena, urbs frequens, civitas exultans: interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
Isai VulgSist 22:3  Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt: omnes, qui inventi sunt, vincti sunt pariter, procul fugerunt.
Isai VulgSist 22:4  Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei.
Isai VulgSist 22:5  Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis scrutans murum, et magnificus super montem.
Isai VulgSist 22:6  Et Aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
Isai VulgSist 22:7  Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
Isai VulgSist 22:8  Et revelabitur operimentum Iuda, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
Isai VulgSist 22:9  Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt: et congregastis aquas piscinae inferioris,
Isai VulgSist 22:10  et domos Ierusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
Isai VulgSist 22:11  Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris: et non suspexistis ad eum, qui fecerat eam, et operatorem eius de longe non vidistis.
Isai VulgSist 22:12  Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci:
Isai VulgSist 22:13  et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: Comedamus, et bibamus: cras enim moriemur.
Isai VulgSist 22:14  Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum. Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
Isai VulgSist 22:15  Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et dices ad eum:
Isai VulgSist 22:16  Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.
Isai VulgSist 22:17  Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic sublevabit te.
Isai VulgSist 22:18  Coronas coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus Domini tui.
Isai VulgSist 22:19  Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
Isai VulgSist 22:20  Et erit in die illa: Vocabo servum meum Eliachim filium Helchiae,
Isai VulgSist 22:21  et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius: et erit quasi pater habitantibus Ierusalem, et domui Iuda.
Isai VulgSist 22:22  Et dabo clavem domus David super humerum eius: et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat.
Isai VulgSist 22:23  Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui.
Isai VulgSist 22:24  Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
Isai VulgSist 22:25  In die illa dicit Dominus exercituum: Auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco fideli: et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.