Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 34
Isai VulgClem 34:1  Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite : audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus.
Isai VulgClem 34:2  Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum : interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
Isai VulgClem 34:3  Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ; tabescent montes a sanguine eorum.
Isai VulgClem 34:4  Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli : et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
Isai VulgClem 34:5  Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
Isai VulgClem 34:6  Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum : victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
Isai VulgClem 34:7  Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.
Isai VulgClem 34:8  Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.
Isai VulgClem 34:9  Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur ; et erit terra ejus in picem ardentem.
Isai VulgClem 34:10  Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
Isai VulgClem 34:11  Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis et corvus habitabunt in ea : et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
Isai VulgClem 34:12  Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.
Isai VulgClem 34:13  Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
Isai VulgClem 34:14  Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
Isai VulgClem 34:15  Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
Isai VulgClem 34:16  Requirite diligenter in libro Domini, et legite : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
Isai VulgClem 34:17  Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram : usque in æternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea.