ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 41
Isai | Vulgate | 41:1 | taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus | |
Isai | Vulgate | 41:2 | quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius | |
Isai | Vulgate | 41:4 | quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum | |
Isai | Vulgate | 41:5 | viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt | |
Isai | Vulgate | 41:7 | confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur | |
Isai | Vulgate | 41:9 | in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te | |
Isai | Vulgate | 41:10 | ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei | |
Isai | Vulgate | 41:11 | ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi | |
Isai | Vulgate | 41:12 | quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te | |
Isai | Vulgate | 41:13 | quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te | |
Isai | Vulgate | 41:14 | noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel | |
Isai | Vulgate | 41:15 | ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones | |
Isai | Vulgate | 41:16 | ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis | |
Isai | Vulgate | 41:17 | egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos | |
Isai | Vulgate | 41:18 | aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum | |
Isai | Vulgate | 41:19 | dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul | |
Isai | Vulgate | 41:20 | ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud | |
Isai | Vulgate | 41:21 | prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob | |
Isai | Vulgate | 41:22 | accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis | |
Isai | Vulgate | 41:23 | adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul | |
Isai | Vulgate | 41:24 | ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos | |
Isai | Vulgate | 41:25 | suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum | |
Isai | Vulgate | 41:26 | quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros | |
Isai | Vulgate | 41:28 | et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum | |