Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 45
Isai VulgSist 45:1  Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius Gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur.
Isai VulgSist 45:2  Ego ante te ibo: et gloriosos terrae humiliabo: portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam.
Isai VulgSist 45:3  Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.
Isai VulgSist 45:4  Propter servum meum Iacob, et Israel electum meum, vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
Isai VulgSist 45:5  Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me:
Isai VulgSist 45:6  Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est Deus: ego Dominus, et non est alter,
Isai VulgSist 45:7  formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec.
Isai VulgSist 45:8  Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem: et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
Isai VulgSist 45:9  Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae: numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
Isai VulgSist 45:10  Vae qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?
Isai VulgSist 45:11  Haec dicit Dominus sanctus Israel plastes eius: Ventura interrogate me, super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi.
Isai VulgSist 45:12  Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi.
Isai VulgSist 45:13  Ego suscitavi eum ad iustitiam, et omnes vias eius dirigam: ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.
Isai VulgSist 45:14  Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes, ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.
Isai VulgSist 45:15  Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator.
Isai VulgSist 45:16  Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
Isai VulgSist 45:17  Israel salvatus est in Domino salute aeterna: non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
Isai VulgSist 45:18  Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam. ego Dominus, et non est alius.
Isai VulgSist 45:19  Non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso: non dixi semini Iacob: Frustra quaerite me. ego Dominus loquens iustitiam, annuncians recta.
Isai VulgSist 45:20  Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant Deum non salvantem.
Isai VulgSist 45:21  Annunciate, et venite, et consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, et tunc praedixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus iustus, et salvans non est praeter me.
Isai VulgSist 45:22  Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terrae: quia ego Deus, et non est alius.
Isai VulgSist 45:23  In memetipso iuravi, egredietur de ore meo iustitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua.
Isai VulgSist 45:24  Ergo in Domino, dicet, meae sunt iustitiae et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Isai VulgSist 45:25  In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israel.