Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 54
Isai VulgCont 54:1  Lauda sterilis quæ non paris: decanta laudem, et hinni quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam eius, quæ habet virum, dicit Dominus.
Isai VulgCont 54:2  Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
Isai VulgCont 54:3  Ad dexteram enim, et ad lævam penetrabis: et semen tuum gentes hereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
Isai VulgCont 54:4  Noli timere quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
Isai VulgCont 54:5  Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen eius: et Redemptor tuus, Sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.
Isai VulgCont 54:6  Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus tuus.
Isai VulgCont 54:7  Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
Isai VulgCont 54:8  In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit Redemptor tuus Dominus.
Isai VulgCont 54:9  Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic iuravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
Isai VulgCont 54:10  Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur: dixit miserator tuus Dominus.
Isai VulgCont 54:11  Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris,
Isai VulgCont 54:12  et ponam iaspidem propugnacula tua: et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
Isai VulgCont 54:13  Universos filios tuos doctos a Domino: et multitudinem pacis filiis tuis.
Isai VulgCont 54:14  Et in iustitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis: et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
Isai VulgCont 54:15  Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi.
Isai VulgCont 54:16  Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
Isai VulgCont 54:17  Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam resistentem tibi in iudicio, iudicabis. Hæc est hereditas servorum Domini, et iustitia eorum apud me, dicit Dominus.