Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
John VulgSist 14:1  Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
John VulgSist 14:2  In domo Patris mei mansiones multae sunt. si quo minus dixissem vobis: Quia vado parare vobis locum.
John VulgSist 14:3  Et si abiero, et praeparavero vobis locum: iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis.
John VulgSist 14:5  Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quo modo possumus viam scire?
John VulgSist 14:6  Dicit ei Iesus: Ego sum via, veritas, et vita. nemo venit ad Patrem, nisi per me.
John VulgSist 14:7  Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
John VulgSist 14:8  Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
John VulgSist 14:9  Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum: et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
John VulgSist 14:10  Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
John VulgSist 14:11  Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?
John VulgSist 14:12  Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.
John VulgSist 14:13  Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.
John VulgSist 14:16  Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
John VulgSist 14:17  Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit.
John VulgSist 14:19  Adhuc modicum: et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.
John VulgSist 14:20  In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
John VulgSist 14:21  Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
John VulgSist 14:22  Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?
John VulgSist 14:23  Respondit Iesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus:
John VulgSist 14:24  qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed eius, qui misit me, Patris.
John VulgSist 14:26  Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis.
John VulgSist 14:27  Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
John VulgSist 14:28  Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est.
John VulgSist 14:29  Et nunc dixi vobis prius quam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.
John VulgSist 14:30  Iam non multa loquar vobiscum. venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam.
John VulgSist 14:31  Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.