JOHN
Chapter 14
John | Vulgate | 14:2 | in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum | |
John | Vulgate | 14:3 | et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis | |
John | Vulgate | 14:7 | si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum | |
John | Vulgate | 14:9 | dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem | |
John | Vulgate | 14:10 | non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera | |
John | Vulgate | 14:12 | alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado | |
John | Vulgate | 14:16 | et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum | |
John | Vulgate | 14:17 | Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit | |
John | Vulgate | 14:19 | adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis | |
John | Vulgate | 14:20 | in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis | |
John | Vulgate | 14:21 | qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum | |
John | Vulgate | 14:22 | dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo | |
John | Vulgate | 14:23 | respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus | |
John | Vulgate | 14:24 | qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris | |
John | Vulgate | 14:26 | paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis | |
John | Vulgate | 14:27 | pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet | |
John | Vulgate | 14:28 | audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est | |
John | Vulgate | 14:30 | iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam | |