MATTHEW
Chapter 4
Matt | Vulgate | 4:4 | qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei | |
Matt | Vulgate | 4:5 | tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi | |
Matt | Vulgate | 4:6 | et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum | |
Matt | Vulgate | 4:8 | iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum | |
Matt | Vulgate | 4:10 | tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies | |
Matt | Vulgate | 4:13 | et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim | |
Matt | Vulgate | 4:16 | populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis | |
Matt | Vulgate | 4:17 | exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum | |
Matt | Vulgate | 4:18 | ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores | |
Matt | Vulgate | 4:21 | et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos | |
Matt | Vulgate | 4:23 | et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo | |
Matt | Vulgate | 4:24 | et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos | |