Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next
Chapter 20
Matt Vulgate 20:1  simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
Matt Vulgate 20:2  conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
Matt Vulgate 20:3  et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
Matt Vulgate 20:4  et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
Matt Vulgate 20:5  illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
Matt Vulgate 20:6  circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
Matt Vulgate 20:7  dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
Matt Vulgate 20:8  cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
Matt Vulgate 20:9  cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
Matt Vulgate 20:10  venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
Matt Vulgate 20:11  et accipientes murmurabant adversus patrem familias
Matt Vulgate 20:12  dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
Matt Vulgate 20:13  at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
Matt Vulgate 20:14  tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
Matt Vulgate 20:15  aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
Matt Vulgate 20:16  sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
Matt Vulgate 20:17  et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
Matt Vulgate 20:18  ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
Matt Vulgate 20:19  et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
Matt Vulgate 20:20  tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
Matt Vulgate 20:21  qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
Matt Vulgate 20:22  respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
Matt Vulgate 20:23  ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
Matt Vulgate 20:24  et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
Matt Vulgate 20:25  Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
Matt Vulgate 20:26  non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
Matt Vulgate 20:27  et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
Matt Vulgate 20:28  sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
Matt Vulgate 20:29  et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
Matt Vulgate 20:30  et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
Matt Vulgate 20:31  turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
Matt Vulgate 20:32  et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
Matt Vulgate 20:34  misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum