MATTHEW
Chapter 11
Matt | Vulgate | 11:1 | et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum | |
Matt | Vulgate | 11:2 | Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis | |
Matt | Vulgate | 11:5 | caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur | |
Matt | Vulgate | 11:7 | illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam | |
Matt | Vulgate | 11:8 | sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt | |
Matt | Vulgate | 11:10 | hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te | |
Matt | Vulgate | 11:11 | amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo | |
Matt | Vulgate | 11:12 | a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud | |
Matt | Vulgate | 11:16 | cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus | |
Matt | Vulgate | 11:19 | venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis | |
Matt | Vulgate | 11:20 | tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam | |
Matt | Vulgate | 11:21 | vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent | |
Matt | Vulgate | 11:23 | et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem | |
Matt | Vulgate | 11:24 | verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi | |
Matt | Vulgate | 11:25 | in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis | |
Matt | Vulgate | 11:27 | omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare | |
Matt | Vulgate | 11:29 | tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris | |